Aeneidos

'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur,
da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.'
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti,
cernimus Idaea claram se condere silva
signantemque vias; tum longo limite sulcus
dat lucem, et late circum loca sulphure fumant.
Hic vero victus genitor se tollit ad auras,
adfaturque deos et sanctum sidus adorat.
'Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum.
Di patrii, servate domum, servate nepotem.
Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.'

Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis
auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
'Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;
ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit:
quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus
sit comes, et longe servet vestigia coniunx:
vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum
desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus
religione patrum multos servata per annos.
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis;
me, bello e tanto digressum et caede recenti,
attrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero.'

Haec fatus, latos umeros subiectaque colla
veste super fulvique insternor pelle leonis,
succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus
implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;
pone subit coniunx: ferimur per opaca locorum;
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati ex agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.

Iamque propinquabam portis, omnemque videbar
evasisse viam, subito cum creber ad auris
visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
prospiciens; 'Nate' exclamat, 'fuge nate, propinquant.
Ardentis clipeos atque aera micantia cerno!'—-
Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum
confusam eripuit mentem. Namque avia cursu
dum sequor, et nota excedo regione viarum,
heu, misero coniunx fatone erepta Creusa
substitit, erravitne via, seu lassa resedit,
incertum; nec post oculis est reddita nostris.
Nec prius amissam respexi animumque reflexi,
quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
venimus; hic demum collectis omnibus una
defuit, et comites natumque virumque fefellit.
Quem non incusavi amens hominumque deorumque,
aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis
commendo sociis et curva valle recondo;
ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.
Stat casus renovare omnis, omnemque reverti
per Troiam, et rursus caput obiectare periclis.

Principio muros obscuraque limina portae,
qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro
observata sequor per noctem et lumine lustro.
Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.
Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
me refero: inruerant Danai, et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento
volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
Procedo et Priami sedes arcemque reviso.
Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo
custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes
praedam adservabant. Huc undique Troia gaza
incensis erepta adytis, mensaeque deorum,
crateresque auro solidi, captivaque vestis
congeritur; pueri et pavidae longo ordine matres
stant circum.

Ausus quin etiam voces iactare per umbram
implevi clamore vias, maestusque Creusam
nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.
Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti
infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae
visa mihi ante oculos et nota maior imago.
Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
[Tum sic adfari et curas his demere dictis :]
'Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
O dulcis coniunx? Non haec sine numine divom
eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam
fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.
Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum,
et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva
inter opima virum leni fluit agmine Thybris:
illic res laetae regnumque et regia coniunx
parta tibi. Lacrimas dilectae pelle Creusae.
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et divae Veneris nurus.
Sed me magna deum genetrix his detinet oris:
iamque vale, et nati serva communis amorem.'
Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem
dicere deseruit, tenuisque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare bracchia circum:
ter frustra comprensa manus effugit imago,
par levibus ventis volucrique simillima somno.

Sic demum socios consumpta nocte reviso.
Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum
invenio admirans numerum, matresque virosque,
collectam exsilio pubem, miserabile volgus.
Undique convenere, animis opibusque parati,
in quascumque velim pelago deducere terras.
Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae
ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant
limina portarum, nec spes opis ulla dabatur;
cessi, et sublato montes genitore petivi.




PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER III

POSTQUAM res Asiae Priamique evertere gentem
immeritam visum Superis, ceciditque superbum
Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troia,
diversa exsilia et desertas quaerere terras
auguriis agimur divom, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,
incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur,
contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas,
et pater Anchises dare fatis vela iubebat;
litora cum patriae lacrimans portusque relinquo
et campos, ubi Troia fuit: feror exsul in altum
cum sociis natoque Penatibus et magnis dis.

Terra procul vastis colitur Mavortia campis,
Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo,
hospitium antiquum Troiae sociique Penates,
dum Fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo
moenia prima loco, fatis ingressus iniquis,
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.

Sacra Dionaeae matri divisque ferebam
auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem
caelicolum regi mactabam in litore taurum.
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo
virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
Accessi, viridemque ab humo convellere silvam
conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,
horrendum et dictu video mirabile monstrum.
Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos
vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae,
et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror
membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
Rursus et alterius lentum convellere vimen
insequor, et causas penitus temptare latentis:
ater et alterius sequitur de cortice sanguis.
Multa movens animo nymphas venerabar agrestis
Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis,
rite secundarent visus omenque levarent.
Tertia sed postquam maiore hastilia nisu
adgredior, genibusque adversae obluctor harenae—-
eloquar, an sileam?—-gemitus lacrimabilis imo
auditur tumulo, et vox reddita fertur ad auris:
'Quid miserum, Aenea, laceras? Iam parce sepulto;
parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia
externum tulit, aut cruor hic de stipite manat.
Heu, fuge crudelis terras, fuge litus avarum:
nam Polydorus ego; hic confixum ferrea texit
telorum seges et iaculis increvit acutis.'

Tum vero ancipiti mentem formidine pressus
obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
infelix Priamus furtim mandarat alendum
Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae, cingique urbem obsidione videret.
Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit,
res Agamemnonias victriciaque arma secutus,
fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro
vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
auri sacra fames? Postquam pavor ossa reliquit,
delectos populi ad proceres primumque parentem
monstra deum refero, et quae sit sententia posco.
Omnibus idem animus, scelerata excedere terra,
linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae,
caeruleis maestae vittis atraque cupresso,
et circum Iliades crinem de more solutae;
inferimus tepido spumantia cymbia lacte
sanguinis et sacri pateras, animamque sepulchro
condimus, et magna supremum voce ciemus.

Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti
dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum,
deducunt socii navis et litora complent:
provehimur portu, terraeque urbesque recedunt.
Sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
quam pius arquitenens oras et litora circum
errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
immotamque coli dedit et contemnere ventos.
Huc feror; haec fessos tuto placidissima portu
accipit: egressi veneramur Apollinis urbem.
Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos
vittis et sacra redimitus tempora lauro,
occurrit; veterem Anchisen adgnovit amicum.
Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus.

Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
'Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis
et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
Quem sequimur? Quove ire iubes? Ubi ponere sedes?
Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.'

Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,
liminaque laurusque dei, totusque moveri
mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris:
'Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem:
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
et nati natorum, et qui nascentur ab illis.'

Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt,
quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti?
Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,
'Audite, O proceres' ait 'et spes discite vestras:
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto;
mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna;
maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras,
optavitque locum regno. Nondum Ilium et arces
Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.
hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris,
et iuncti currum dominae subiere leones.
Ergo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur;
placemus ventos et Gnosia regna petamus.
Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,
tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.'
Sic fatus, meritos aris mactavit honores,
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo
nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.

Fama volat pulsum regnis cessisse paternis
Idomenea ducem, desertaque litora Cretae
hoste vacare domos, sedesque adstare relictas.
Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus,
bacchatamque iugis Naxon viridemque Donysam,
Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor
Cycladas, et crebris legimus freta consita terris.
Nauticus exoritur vario certamine clamor;
hortantur socii: ''Cretam proavosque petamus!''
Prosequitur surgens a puppi ventus euntis
et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.
Ergo avidus muros optatae molior urbis,
Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem
hortor amare focos arcemque attollere tectis.

Iamque fere sicco subductae litore puppes;
conubiis arvisque novis operata iuventus;
iura domosque dabam: subito cum tabida membris,
corrupto caeli tractu, miserandaque venit
arboribusque satisque lues et letifer annus.
Linquebant dulcis animas, aut aegra trahebant
corpora; tum sterilis exurere Sirius agros;
arebant herbae, et victum seges aegra negabat.
Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso
hortatur pater ire mari, veniamque precari:
quam fessis finem rebus ferat; unde laborum
temptare auxilium iubeat; quo vertere cursus.

Nox erat, et terris animalia somnus habebat:
effigies sacrae divom Phrygiique Penates,
quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis
extuleram, visi ante oculos adstare iacentis
in somnis, multo manifesti lumine, qua se
plena per insertas fundebat luna fenestras;
tum sic adfari et curas his demere dictis:
'Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.
Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti,
nos tumidum sub te permensi classibus aequor,
idem venturos tollemus in astra nepotes,
imperiumque urbi dabimus: tu moenia magnis
magna para, longumque fugae ne linque laborem.
Mutandae sedes: non haec tibi litora suasit
Delius, aut Cretae iussit considere Apollo.
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
Oenotri coluere viri; nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem:
hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus,
Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti
haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat
Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arva.'

Talibus attonitus visis et voce deorum—-
nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere voltus
velatasque comas praesentiaque ora videbar;
tum gelidus toto manabat corpore sudor
corripio e stratis corpus, tendoque supinas
ad caelum cum voce manus, et munera libo
intemerata focis. Perfecto laetus honore
Anchisen facio certum, remque ordine pando.
Adgnovit prolem ambiguam geminosque parentes,
seque novo veterum deceptum errore locorum.
Tum memorat: 'Nate, Iliacis exercite fatis,
sola mihi talis casus Cassandra canebat.
Nunc repeto haec generi portendere debita nostro,
et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.
Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros
crederet, aut quem tum vates Cassandra moveret?
Cedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur.'
Sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes.
Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis
vela damus, vastumque cava trabe currimus aequor.

Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae
adparent terrae, caelum undique et undique pontus,
tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber,
noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Continuo venti volvunt mare, magnaque surgunt
aequora; dispersi iactamur gurgite vasto;
involvere diem nimbi, et nox umida caelum
abstulit; ingeminant abruptis nubibus ignes.
Excutimur cursu, et caecis erramus in undis.
Ipse diem noctemque negat discernere caelo,
nec meminisse viae media Palinurus in unda.
Tris adeo incertos caeca caligine soles
erramus pelago, totidem sine sidere noctes.
Quarto terra die primum se attollere tandem
visa, aperire procul montis, ac volvere fumum.
Vela cadunt, remis insurgimus; haud mora nautae
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

Servatum ex undis Strophadum me litora primum
accipiunt; Strophades Graio stant nomine dictae,
insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno
Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam
clausa domus, mensasque metu liquere priores.
Tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla
pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.
Virginei volucrum voltus, foedissima ventris
proluvies, uncaeque manus, et pallida semper
ora fame.

Huc ubi delati portus intravimus, ecce
laeta boum passim campis armenta videmus,
caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
Inruimus ferro, et divos ipsumque vocamus
in partem praedamque Iovem; tum litore curvo
exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis.
At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt
Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas,
diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant
immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.
Rursum in secessu longo sub rupe cavata,
arboribus clausi circum atque horrentibus umbris,
instruimus mensas arisque reponimus ignem:
rursum ex diverso caeli caecisque latebris
turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,
polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant,
edico, et dira bellum cum gente gerendum.
Haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam
disponunt enses et scuta latentia condunt.
Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere
litora, dat signum specula Misenus ab alta
aere cavo. Invadunt socii, et nova proelia temptant,
obscenas pelagi ferro foedare volucres:
sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo
accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.

Una in praecelsa consedit rupe Celaeno,
infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
'Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis,
et patrio Harpyias insontis pellere regno?
Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,
quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
praedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando.
Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
ibitis Italiam, portusque intrare licebit;
sed non ante datam cingetis moenibus urbem,
quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
ambesas subigat malis absumere mensas.'
Dixit, et in silvam pennis ablata refugit.

At sociis subita gelidus formidine sanguis
deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis,
sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.
Et pater Anchises passis de litore palmis
numina magna vocat, meritosque indicit honores:
'Di, prohibete minas; di, talem avertite casum,
et placidi servate pios!' Tum litore funem
deripere, excussosque iubet laxare rudentes.
Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis,
qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
Iam medio adparet fluctu nemorosa Zacynthos
Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,
et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.
Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis
et formidatus nautis aperitur Apollo.
Hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
ancora de prora iacitur, stant litore puppes.

Ergo insperata tandem tellure potiti,
lustramurque Iovi votisque incendimus aras,
Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.
Exercent patrias oleo labente palaestras
nudati socii; iuvat evasisse tot urbes
Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostis.
Interea magnum sol circumvolvitur annum,
et glacialis hiemps aquilonibus asperat undas.
Aere cavo clipeum. magni gestamen Abantis,
postibus adversis figo, et rem carmine signo:
AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBVS ARMA.
Linquere tum portus iubeo et considere transtris:
certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
Protinus aerias Phaeacum abscondimus arces,
litoraque Epiri legimus portuque subimus
Chaonio, et celsam Buthroti accedimus urbem.

Hic incredibilis rerum fama occupat auris,
Priamiden Helenum Graias regnare per urbes,
coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,
et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
Obstipui, miroque incensum pectus amore,
compellare virum et casus cognoscere tantos.
Progredior portu, classis et litora linquens,
sollemnis cum forte dapes et tristia dona
ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam
libabat cineri Andromache, Manisque vocabat
Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem
et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.

Ut me conspexit venientem et Troia circum
arma amens vidit, magnis exterrita monstris
deriguit visu in medio, calor ossa reliquit;
labitur, et longo vix tandem tempore fatur:
'Verane te facies, verus mihi nuntius adfers,
nate dea? Vivisne, aut, si lux alma recessit,
Hector ubi est?' Dixit, lacrimasque effudit et omnem
implevit clamore locum. Vix pauca furenti
subicio, et raris turbatus vocibus hisco:
'vivo equidem, vitamque extrema per omnia duco;
ne dubita, nam vera vides.
Heu, quis te casus deiectam coniuge tanto
excipit, aut quae digna satis fortuna revisit
Hectoris Andromachen? Pyrrhin' conubia servas?'

Deiecit voltum et demissa voce locuta est:
'O felix una ante alias Priameia virgo,
hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos,
nec victoris eri tetigit captiva cubile!
nos, patria incensa, diversa per aequora vectae,
stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum,
servitio enixae, tulimus: qui deinde, secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos,
me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
Ast illum, ereptae magno inflammatus amore
coniugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes
excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos
Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,
Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
Aut quisnam ignarum nostris deus adpulit oris?
Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
quem tibi iam Troia—-
Ecqua tamen puero est amissae cura parentis?
Ecquid in antiquam virtutem animosque virilis
et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?'

Talia fundebat lacrimans longosque ciebat
incassum fletus, cum sese a moenibus heros
Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit,
et multum lacrimas verba inter singula fundit.
Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis
Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum
adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur:
illos porticibus rex accipiebat in amplis;
aulai medio libabant pocula Bacchi,
impositis auro dapibus, paterasque tenebant.

Iamque dies alterque dies processit, et aurae
vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro.
His vatem adgredior dictis ac talia quaeso:
'Troiugena, interpres divom, qui numina Phoebi,
qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis,
et volucrum linguas et praepetis omina pennae,
fare age—-namque omnem cursum mihi prospera dixit
religio, et cuncti suaserunt numine divi
Italiam petere et terras temptare repostas:
sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno
prodigium canit, et tristis denuntiat iras,
obscenamque famem—-quae prima pericula vito?
Quidve sequens tantos possim superare labores?'

Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis,
exorat pacem divom, vittasque resolvit
sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,
ipse manu multo suspensum numine ducit,
atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:

'Nate dea,—-nam te maioribus ire per altum
auspiciis manifesta fides: sic fata deum rex
sortitur, volvitque vices; is vertitur ordo—-
pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
aequora et Ausonio possis considere portu,
expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae
scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.
Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam
vicinosque, ignare, paras invadere portus,
longa procul longis via dividit invia terris.
Ante et Trinacria lentandus remus in unda,
et salis Ausonii lustrandum navibus aequor,
infernique lacus, Aeaeaeque insula Circae,
quam tuta possis urbem componere terra:
signa tibi dicam, tu condita mente teneto:
cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam
litoreis ingens inventa sub ilicibus sus
triginta capitum fetus enixa iacebit.
alba, solo recubans, albi circum ubera nati,
is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
Nec tu mensarum morsus horresce futuros:
fata viam invenient, aderitque vocatus Apollo.

'Has autem terras, Italique hanc litoris oram,
proxuma quae nostri perfunditur aequoris aestu,
effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.
Hic et Narycii posuerunt moenia Locri,
et Sallentinos obsedit milite campos
Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei
parva Philoctetae subnixa Petelia muro.
Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes,
et positis aris iam vota in litore solves,
purpureo velare comas adopertus amictu,
ne qua inter sanctos ignis in honore deorum
hostilis facies occurrat et omina turbet.
Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto:
hac casti maneant in religione nepotes.

'Ast ubi digressum Siculae te admoverit orae
ventus, et angusti rarescent claustra Pelori,
laeva tibi tellus et longo laeva petantur
aequora circuitu: dextrum fuge litus et undas.
Haec loca vi quondam et vasta convolsa ruina—-
tantum aevi longinqua valet mutare vetustas—-
dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
una foret; venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes
litore diductas angusto interluit aestu.
Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis
obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos
sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras
erigit alternos et sidera verberat unda.
At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris,
ora exsertantem et navis in saxa trahentem.
Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
pube tenus, postrema immani corpore pristis,
delphinum caudas utero commissa luporum.
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni
cessantem, longos et circumflectere cursus,
quam semel informem vasto vidisse sub antro
Scyllam, et caeruleis canibus resonantia saxa.

'Praeterea, si qua est Heleno prudentia, vati
si qua fides, animum si veris implet Apollo,
unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum
praedicam, et repetens iterumque iterumque monebo:
Iunonis magnae primum prece numen adora;
Iunoni cane vota libens, dominamque potentem
supplicibus supera donis: sic denique victor
Trinacria finis Italos mittere relicta.

'Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem,
divinosque lacus, et Averna sonantia silvis,
insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
fata canit, foliisque notas et nomina mandat.
Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo,
digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit.
Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt;
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus
impulit et teneras turbavit ianua frondes,
numquam deinde cavo volitantia prendere saxo,
nec revocare situs aut iungere carmina curat:
inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,—-
quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum
vela vocet, possisque sinus implere secundos,—-
quin adeas vatem precibusque oracula poscas
ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
Illa tibi Italiae populos venturaque bella,
et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
expediet, cursusque dabit venerata secundos.
Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.'

Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
dona dehinc auro gravia sectoque elephanto
imperat ad navis ferri, stipatque carinis
ingens argentum, Dodonaeosque lebetas,
loricam consertam hamis auroque trilicem,
et conum insignis galeae cristasque comantis,
arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti.
Addit equos, additque duces;
remigium supplet; socios simul instruit armis.

Interea classem velis aptare iubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
Quem Phoebi interpres multo compellat honore:
'Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,
cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
Vade' ait 'O felix nati pietate. Quid ultra
provehor, et fando surgentis demoror austros?'

Nec minus Andromache digressu maesta supremo
fert picturatas auri subtemine vestes
et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),
textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,
O milli sola mei super Astyanactis imago:
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;
et nunc aequali tecum pubesceret aevo.'

Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
'Vivite felices, quibus est fortuna peracta
iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum,
arva neque Ausoniae semper cedentia retro
quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis
quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis.
Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva
intraro, gentique meae data moenia cernam,
cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor
atque idem casus, unam faciemus utramque
Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.'

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci;
sternimur optatae gremio telluris ad undam,
sortiti remos, passimque in litore sicco
corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.
Necdum orbem medium Nox horis acta subibat:
haud segnis strato surgit Palinurus et omnis
explorat ventos, atque auribus aera captat;
sidera cuncta notat tacito labentia caelo,
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
armatumque auro circumspicit Oriona.
Postquam cuncta videt caelo constare sereno,
dat clarum e puppi signum; nos castra movemus,
temptamusque viam et velorum pandimus alas.

Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
cum procul obscuros collis humilemque videmus
Italiam. ''Italiam'' primus conclamat Achates,
''Italiam'' laeto socii clamore salutant.
Tum pater Anchises magnum cratera corona
induit, implevitque mero, divosque vocavit
stans celsa in puppi:
'Di maris et terrae tempestatumque potentes,
ferte viam vento facilem et spirate secundi.'
Crebrescunt optatae aurae portusque patescit
iam propior, templumque adparet in arce Minervae.
Vela legunt socii et proras ad litora torquent.
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum,
obiectae salsa spumant aspargine cautes;
ipse latet; gemino demittunt bracchia muro
turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi
tondentis campum late, candore nivali.
Et pater Anchises: 'Bellum, O terra hospita, portas
bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.
Sed tamen idem olim curru succedere sueti
quadrupedes, et frena iugo concordia ferre;
spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
et capita ante aras Phrygio velamur amictu;
praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Iunoni Argivae iussos adolemus honores.

Haud mora, continuo perfectis ordine votis,
cornua velatarum obvertimus antemarum,
Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.
Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti
cernitur; attollit se diva Lacinia contra,
Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa
audimus longe fractasque ad litora voces,
exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
Et pater Anchises: 'Nimirum haec illa Charybdis:
hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
Eripite, O socii, pariterque insurgite remis!'

Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem
contorsit laevas proram Palinurus ad undas.
laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem
subducta ad Manis imos desedimus unda.
Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere:
ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
Interea fessos ventus cum sole reliquit,
ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens
ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis;
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
turbine fumantem piceo et candente favilla,
attollitque globos flammarum et sidera lambit;
interdum scopulos avolsaque viscera montis
erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
Fama est Enceladi semustum fulmine corpus
urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam
impositam ruptis flammam exspirare caminis;
et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo.
Noctem illam tecti silvis immania monstra
perferimus, nec quae sonitum det causa videmus.
Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra
siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Postera iamque dies primo surgebat Eoo,
umentemque Aurora polo dimoverat umbram:
cum subito e silvis, macie confecta suprema,
ignoti nova forma viri miserandaque cultu
procedit, supplexque manus ad litora tendit.
Respicimus: dira inluvies inmissaque barba,
consertum tegumen spinis; at cetera Graius,
[et quondam patriis ad Troiam missus in armis.]
Isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit
arma procul, paulum aspectu conterritus haesit,
continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps
cum fletu precibusque tulit: 'Per sidera testor,
per superos atque hoc caeli spirabile lumen,
tollite me, Teucri; quascumque abducite terras;
hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum,
et bello Iliacos fateor petiisse Penatis;
pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,
spargite me in fluctus, vastoque inmergite ponto.
Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit.'
Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans
haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus,
hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri.
Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus,
dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat.
Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:

'Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,
nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto
paupere—-mansissetque utinam fortuna!—-profectus.
Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,
inmemores socii vasto Cyclopis in antro
deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens; ipse arduus, altaque pulsat
sidera—-Di, talem terris avertite pestem!—-
nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli.
Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro
prensa manu magna, medio resupinus in antro,
frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent
limina; vidi atro cum membra fluentia tabo
manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus.
Haud impune quidem; nec talia passus Ulixes,
oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus
cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
immensus, saniem eructans et frusta cruento
per somnum commixta mero, nos magna precati
numina sortitique vices, una undique circum
fundimur, et telo lumen terebramus acuto,—-
ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,—-
et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
Sed fugite, O miseri, fugite, atque ab litore funem
rumpite.

Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
centum alii curva haec habitant ad litora volgo
infandi Cyclopes, et altis montibus errant.
Tertia iam lunae se cornua lumine complent,
cum vitam in silvis inter deserta ferarum
lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas
prospicio, sonitumque pedum vocemque tremesco.
Victum infelicem, bacas lapidosaque corna,
dant rami et volsis pascunt radicibus herbae.
Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem
conspexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset,
addixi: satis est gentem effugisse nefandam.
Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.'

Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus
ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
pastorem Polyphemum et litora nota petentem,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.
Trunca manu pinus regit et vestigia firmat;
lanigerae comitantur oves—-ea sola voluptas
solamenque mali.
Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,
luminis effossi fluidum lavit inde cruorem,
dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor
iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.
Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto
supplice sic merito, tacitique incidere funem;
vertimus et proni certantibus aequora remis.
Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit;
verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas,
nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
contremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis.

At genus e silvis Cyclopum et montibus altis
excitum ruit ad portus et litora complent.
Cernimus adstantis nequiquam lumine torvo
Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis,
concilium horrendum: quales cum vertice celso
aeriae quercus, aut coniferae cyparissi
constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
Praecipites metus acer agit quocumque rudentis
excutere, et ventis intendere vela secundis.
Contra iussa monent Heleni Scyllam atque Charybdin
inter, utramque viam leti discrimine parvo,
ni teneant cursus; certum est dare lintea retro.
Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
missus adest. Vivo praetervehor ostia saxo
Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
Talia monstrabat relegens errata retrorsus
litora Achaemenides; comes infelicis Ulixi.

Sicanio praetenta sinu iacet insula contra
Plemyrium undosum; nomen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
occultas egisse vias subter mare; qui nunc
ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
Iussi numina magna loci veneramur; et inde
exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni
radimus, et fatis numquam concessa moveri
adparet Camerina procul campique Geloi,
immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
Arduus inde Acragas ostentat maxuma longe
moenia, magnanimum quondam generator equorum;
teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,
et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.

Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora
accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actis,
heu genitorem, omnis curae casusque levamen,
amitto Anchisen: hic me, pater optume, fessum
deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
Hinc me digressum vestris deus adpulit oris.

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
fata renarrabat divom, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.




PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER IV

AT regina gravi iamdudum saucia cura
volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
gentis honos: haerent infixi pectore voltus
verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras,
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes,
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille
iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat!
Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
coniugis et sparsos fraterna caede Penatis,
solus hic inflexit sensus, animumque labantem
impulit: adgnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.'
Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: 'O luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuventa,
nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?
Esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
germanique minas?
Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda
hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
Punica se quantis attollet gloria rebus!
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
indulge hospitio, causasque innecte morandi,
dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,
quassataeque rates, dum non tractabile caelum.'

His dictis incensum animum inflammavit amore,
spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
exquirunt; mactant lectas de more bidentis
legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.
Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
candentis vaccae media inter cornua fundit,
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
instauratque diem donis, pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.
Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,
quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas
interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.
Uritur infelix Dido, totaque vagatur
urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.
Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;
incipit effari, mediaque in voce resistit;
nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo maeret vacua, stratisque relictis
incubat, illum absens absentem auditque videtque;
aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
exercet, portusve aut propugnacula bello
tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.

Quam simul ac tali persensit peste teneri
cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
'Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen,
una dolo divom si femina victa duorum est!
Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
exercemus? Habes, tota quod mente petisti:
ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'

Olli—-sensit enim simulata mente locutam,
quo regnum Italiae Libycas averteret oras—-
sic contra est ingressa Venus: 'Quis talia demens
abnuat, aut tecum malit contendere bello,
si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam
esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
miscerive probet populos, aut foedera iungi.
Tu coniunx tibi fas animum temptare precando.
Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno:
'Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat
confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca:
speluncam Dido dux et Troianus eandem
devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas,
[conubio iungam stabili propriamque dicabo,]
hic hymenaeus erit.'—-Non adversata petenti
adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
It portis iubare exorto delecta iuventus;
retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus
incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis
infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit ac Delum maternam invisit Apollo,
instauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem
fronde premit crinem fingens atque implicat auro;
tela sonant umeris: haud illo segnior ibat
Aeneas; tantum egregio decus enitet ore.
Postquam altos ventum in montis atque invia lustra,
ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae
decurrere iugis; alia de parte patentis
transmittunt cursu campos atque agmina cervi
pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.
At puer Ascanius mediis in vallibus acri
gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
spumantemque dari pecora inter inertia votis
optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

Interea magno misceri murmure caelum
incipit; insequitur commixta grandine nimbus;
et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
Speluncam Dido dux et Troianus eandem
deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno
dant signum; fulsere ignes et conscius aether
conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.
Ille dies primus leti primusque malorum
causa fuit; neque enim specie famave movetur,
nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes—-
Fama, malum qua non aliud velocius ullum;
mobilitate viget, viresque adquirit eundo,
parva metu primo, mox sese attollit in auras,
ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira inritata deorum,
extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem
progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis,
monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae
tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,
tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
Nocte volat caeli medio terraeque per umbram,
stridens, nec dulci declinat lumina somno;
luce sedet custos aut summi culmine tecti,
turribus aut altis, et magnas territat urbes;
tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.
Haec tum multiplici populos sermone replebat
gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:
venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,
cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
regnorum immemores turpique cupidine captos.
Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.
Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
incenditque animum dictis atque aggerat iras.

Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
templa Iovi centum latis immania regnis,
centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,
excubias divom aeternas, pecudumque cruore
pingue solum et variis florentia limina sertis.
Isque amens animi et rumore accensus amaro
dicitur ante aras media inter numina divom
multa Iovem manibus supplex orasse supinis:
'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
gens epulata toris Lenaeum libat honorem,
aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques,
nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes
terrificant animos et inania murmura miscent?
Femina, quae nostris errans in finibus urbem
exiguam pretio posuit, cui litus arandum
cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit.
Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,
Maeonia mentum mitra crinemque madentem
subnexus, rapto potitur: nos munera templis
quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.'

Talibus orantem dictis arasque tenentem
audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit
regia et oblitos famae melioris amantes.
Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:
'Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis,
Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc
exspectat, fatisque datas non respicit urbes,
adloquere, et celeris defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis;
sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem
Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri
proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
Si nulla accendit tantarum gloria rerum,
nec super ipse sua molitur laude laborem,
Ascanione pater Romanas invidet arces?
Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur,
nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.'

Dixerat. Ille patris magni parere parabat
imperio; et primum pedibus talaria nectit
aurea, quae sublimem alis sive aequora supra
seu terram rapido pariter cum flamine portant;
tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,
dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
Illa fretus agit ventos, et turbida tranat
nubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit,
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris
piniferum caput et vento pulsatur et imbri;
nix umeros infusa tegit; tum flumina mento
praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas
misit, avi similis, quae circum litora, circum
piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.
Haud aliter terras inter caelumque volabat,
litus harenosum Libyae ventosque secabat
materno veniens ab avo Cyllenia proles.
Ut primum alatis tetigit magalia plantis,
Aenean fundantem arces ac tecta novantem
conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva
ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena
demissa ex umeris, dives quae munera Dido
fecerat, et tenui telas discreverat auro.
Continuo invadit: 'Tu nunc Karthaginis altae
fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum?
Ipse deum tibi me claro demittit Olympo
regnator, caelum ac terras qui numine torquet;
ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:
quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
[nec super ipse tua moliris laude laborem,]
Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus
debentur.' Tali Cyllenius ore locutus
mortalis visus medio sermone reliquit,
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,
arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
attonitus tanto monitu imperioque deorum.
Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem
audeat adfatu? Quae prima exordia sumat?
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
in partisque rapit varias perque omnia versat.
Haec alternanti potior sententia visa est:
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
arma parent, et quae rebus sit causa novandis
dissimulent; sese interea, quando optuma Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
temptaturum aditus, et quae mollissima fandi
tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes
imperio laeti parent ac iussa facessunt.

At regina dolos—-quis fallere possit amantem?
praesensit, motusque excepit prima futuros,
omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
detulit armari classem cursumque parari.
Saevit inops animi, totamque incensa per urbem
bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
Tandem his Aenean compellat vocibus ultro:
'Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum
posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
nec moritura tenet crudeli funere Dido?
Quin etiam hiberno moliris sidere classem,
et mediis properas aquilonibus ire per altum,
crudelis? Quid, si non arva aliena domosque
ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret,
Troia per undosum peteretur classibus aequor
Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te
(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui)
per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserere domus labentis, et istam—-
oro, si quis adhuc precibus locus—-exue mentem.
Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni
odere, infensi Tyrii; te propter eundem
exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam,
fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes?
Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater
destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
non equidem omnino capta ac deserta viderer.'

Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat
lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem pauca refert: 'Ego te, quae plurima fando
enumerare vales, numquam, regina, negabo
promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae,
dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
speravi—-ne finge—-fugam, nec coniugis umquam
praetendi taedas, aut haec in foedera veni.
Me si fata meis paterentur ducere vitam
auspiciis et sponte mea componere curas,
urbem Troianam primum dulcisque meorum
reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
et recidiva manu posuissem Pergama victis.
Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciae iussere capessere sortes:
hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces,
Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem, Ausonia Teucros considere terra,
invidia est? Et nos fas extera quaerere regna.
Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
admonet in somnis et turbida terret imago;
me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.
Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso—-
testor utrumque caput—-celeris mandata per auras
detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi
intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
Desine meque tuis incendere teque querelis:
Italiam non sponte sequor.'

Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
huc illuc volvens oculos, totumque pererrat
luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
'Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo?
Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit?
Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est?
Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno,
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem
excepi, et regni demens in parte locavi;
amissam classem, socios a morte reduxi.
Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo,
nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
interpres divom fert horrida iussa per auras.
Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos
sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello.
I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido
saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens,
et, cum frigida mors anima seduxerit artus,
omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas.
Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.'
His medium dictis sermonem abrumpit, et auras
aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,
linquens multa metu cunctantem et multa parantem
dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra
marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem
solando cupit et dictis avertere curas,
multa gemens magnoque animum labefactus amore,
iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas
deducunt toto naves: natat uncta carina;
frondentisque ferunt remos et robora silvis
infabricata, fugae studio.
Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis.
Ac velut ingentem formicae farris acervum
cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;
it nigrum campis agmen, praedamque per herbas
convectant calle angusto; pars grandia trudunt
obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt
castigantque moras; opere omnis semita fervet.
Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus?
quosve dabas gemitus, cum litora fervere late
prospiceres arce ex summa, totumque videres
misceri ante oculos tantis clamoribus aequor?
Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis?
Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando
cogitur, et supplex animos submittere amori,
ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

'Anna, vides toto properari litore; circum
undique convenere; vocat iam carbasus auras,
puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum
exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille
te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
sola viri mollis aditus et tempora noras.
I, soror, atque hostem supplex adfare superbum:
non ego cum Danais Troianam exscindere gentem
Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi,
nec patris Anchisae cineres Manisve revelli,
cur mea dicta neget duras demittere in auris.
Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti:
exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.
Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
nec pulcro ut Latio careat regnumque relinquat:
tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
dum mea me victam doceat fortuna dolere.
Extremam hanc oro veniam—-miserere sororis—-
quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam.'

Talibus orabat, talisque miserrima fletus
fertque refertque soror: sed nullis ille movetur
fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;
fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris.
Ac, velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
eruere inter se certant; it stridor, et altae
consternunt terram concusso stipite frondes;
ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras
aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
tunditur, et magno persentit pectore curas;
mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.

Tum vero infelix fatis exterrita Dido
mortem orat; taedet caeli convexa tueri.
Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
horrendum dictu, latices nigrescere sacros,
fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Praeterea fuit in tectis de marmore templum
coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
velleribus niveis et festa fronde revinctum:
hinc exaudiri voces et verba vocantis
visa viri, nox cum terras obscura teneret;
solaque culminibus ferali carmine bubo
saepe queri et longas in fletum ducere voces;
multaque praeterea vatum praedicta priorum
terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui
sola sibi, semper longam incomitata videtur
ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas;
aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes
armatam facibus matrem et serpentibus atris
cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.

Ergo ubi concepit furias evicta dolore
decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque
exigit, et, maestam dictis adgressa sororem,
consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
'Inveni, germana, viam—-gratare sorori—-
quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
Oceani finem iuxta solemque cadentem
ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas
axem humero torquet stellis ardentibus aptum:
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
spargens umida mella soporiferumque papaver.
Haec se carminibus promittit solvere mentes
quas velit, ast aliis duras immittere curas,
sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;
nocturnosque movet Manis: mugire videbis
sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
dulce caput, magicas invitam accingier artes.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit
impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,
quo perii, superimponas: abolere nefandi
cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.'
Haec effata silet; pallor simul occupat ora.
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris
germanam credit, nec tantos mente furores
concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
ergo iussa parat.

At regina, pyra penetrali in sede sub auras
erecta ingenti taedis atque ilice secta,
intenditque locum sertis, et fronde coronat
funerea; super exuvias ensemque relictum
effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
Stant arae circum, et crines effusa sacerdos
ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque,
tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni,
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus
et matri praereptus amor.
Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,
unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
testatur moritura deos et conscia fati
sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes
curae numen habet iustumque memorque, precatur.

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu,
cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,
quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
rura tenent, somno positae sub nocte silenti
[lenibant curas, et corda oblita laborum].
At non infelix animi Phoenissa, nec umquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens
saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
'En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores
experiar, Nomadumque petam conubia supplex,
quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum
iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,
et bene apud memores veteris stat gratia facti?
Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis
invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum
Laomedonteae sentis periuria gentis?
Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes,
an Tyriis omnique manu stipata meorum
inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,
rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
degere, more ferae, tales nec tangere curas!
Non servata fides cineri promissa Sychaeo!'

Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,
carpebat somnos, rebus iam rite paratis.
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem
obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est—-
omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crinis flavos et membra decora iuventa:
'Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,
nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis,
demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis
conlucere faces, iam fervere litora flammis,
si te his attigerit terris Aurora morantem.
Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
femina.' Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
corripit e somno corpus, sociosque fatigat:
'Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;
solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto
festinare fugam tortosque incidere funes
ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo
dextra feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem
fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.
Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
litora deseruere; latet sub classibus aequor;
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
Regina e speculis ut primum albescere lucem
vidit, et aequatis classem procedere velis,
litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
terque quaterque manu pectus percussa decorum,
flaventesque abscissa comas, 'Pro Iuppiter, ibit
hic' ait 'et nostris inluserit advena regnis?
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
deripientque rates alii navalibus? Ite,
ferte citi flammas, date vela, impellite remos!—-
Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat?
Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt.
Tum decuit, cum sceptra dabas.—-En dextra fidesque,
quem secum patrios aiunt portare Penates,
quem subiisse umeris confectum aetate parentem!
Non potui abreptum divellere corpus, et undis
spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?—-
Verum anceps pugnae fuerat fortuna:—-fuisset.
Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
implessemque foros flammis, natumque patremque
cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.
'Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,
nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
et Dirae ultrices, et di morientis Elissae,
accipite haec, meritumque malis advertite numen,
et nostras audite preces. Si tangere portus
infandum caput ac terris adnare necesse est,
et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
at bello audacis populi vexatus et armis,
finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
auxilium imploret, videatque indigna suorum
funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena.
Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto.
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas
imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.'

Haec ait, et partis animum versabat in omnis,
invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;
namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
'Annam cara mihi nutrix huc siste sororem;
dic corpus properet fluviali spargere lympha,
et pecudes secum et monstrata piacula ducat:
sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
perficere est animus, finemque imponere curis,
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.'
Sic ait: illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
interfusa genas, et pallida morte futura,
interiora domus inrumpit limina, et altos
conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata,
incubuitque toro, dixitque novissima verba:
'Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi;
ulta virum, poenas inimico a fratre recepi;
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!'
Dixit, et, os impressa toro, 'Moriemur inultae,
sed moriamur' ait. 'Sic, sic iuvat ire sub umbras:
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.'
Dixerat; atque illam media inter talia ferro
conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta
atria; concussam bacchatur Fama per urbem.
Lamentis gemituque et femineo ululatu
tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether,
non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis
Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
'Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
Quid primum deserta querar? Comitemne sororem
sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses:
idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis
abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
ore legam.' Sic fata, gradus evaserat altos,
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.

Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,
mille trahens varios adverso sole colores,
devolat, et supra caput adstitit: 'Hunc ego Diti
sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.'
Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.