Helps to Latin Translation at Sight

21-22 ruina . . . steterat, i.e. the restoration of the Commonwealth of the Scipios.

Cicero. ‘It happened many years after that Augustus once found one of his grandsons with a work of Cicero’s in his hands. The boy was frightened, and hid the book under his gown; but Caesar took it from him, and, standing there motionless, he read through a great part of the book; then he gave it back to the boy, and said “This was a great orator, my child; a great orator, and a man who loved his country well.”’—Plutarch, Cicero, 49.

B71

LAUS ITALIAE.

Si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes,

Nec desiderio, Tulle, movere meo,

Tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem,

8

Sectaque Persea Phorcidos ora manu,

Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa

Herculis Antaeique Hesperidumque choros,

Tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,

12

Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,

Qua rudis Argoa natat inter saxa columba

In faciem prorae pinus adacta novae,

Et siqua Ortygii visenda est ora Caystri,

16

Et quae septenas temperat unda vias;

Omnia Romanae cedent miracula terrae;

Natura his posuit, quicquid ubique fuit.

Armis apta magis tellus, quam commoda noxae:

20

Famam, Roma, tuae non pudet historiae.

Nam quantum ferro, tantum pietate potentes

Stamus: victrices temperat illa manus.

Hic Anio Tiburne fluis, Clitumnus ab Umbro

24

Tramite, et aeternum Marcius umor opus,

Albanus lacus et foliis Nemorensis abundans,

26

Potaque Pollucis lympha salubris equo.

39

Haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes;

Hic tibi pro digna gente petendus honos;

Hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum

42

Spes et venturae coniugis aptus amor.

Propertius, III. (IV.) xxii. 5-26, 39-42.

Subject. Go where thou wilt, my Tullus, know that all the sights and marvels of all lands, from West to East, are outdone by those of thine own Italy. A truly famous land! A land ever victorious, ever merciful; full of fair lakes and streams. Here, Tullus, is thy true abode: here seek a life of honour and a home.

8 Phorcidos ora = the head of Medusa, the daughter of Phorcus.

15 Ortygii Caystri. Ortygia, an old name for Ephesus, near the mouth of the R. Cayster: the haunt of quails (Ortygia, ὄρτυξ).

16 temperat septenas vias = moderates its seven channels, of the delta of the Nile.—Ramsay.

19-22 Cf. Verg. Aen. vi. 853 Parcere subiectis et debellare superbos.

19 commoda noxae = disposed to harm.—North Pinder.

24 Marcius umor, i.e. the aqueduct of Q. Marcius Rex; built 145 B.C.

25 The Alban and Arician Lakes (Nemorensis = mod. Nemi) are close together.

26 i.e. the well Iuturna in the Forum (‘the well that springs by Vesta’s fane’) at which the Dioscuri washed their horses after their hot ride from Lake Regillus.

41 ad eloquium cives = citizens to hear and profit by your eloquence.—N. P.

B72

LAUS ROMAE.
150

Haec est in gremium victos quae sola recepit

Humanumque genus communi nomine fovit

Matris, non dominae ritu: civesque vocavit

Quos domuit, nexuque pio longinqua revinxit.

Huius pacificis debemus moribus omnes

155

Quod veluti patriis regionibus utitur hospes:

Quod sedem mutare licet: quod cernere Thulen

Lusus, et horrendos quondam penetrare recessus:

Quod bibimus passim Rhodanum, potamus Orontem;

Quod cuncti gens una sumus. Nec terminus unquam

160

Romanae dicionis erit. Nam cetera regna

Luxuries vitiis odiisque superbia vertit.

Sic male sublimes fregit Spartanus Athenas

Atque idem Thebas cecidit. Sic Medus ademit

Assyrio, Medoque tulit moderamina Perses:

165

Subiecit Macedo Persen, cessurus et ipse

Romanis. Haec auguriis firmata Sibyllae,

Haec sacris animata Numae: huic fulmina vibrat

Iuppiter: hanc tota Tritonia Gorgone velat.

Arcanas huc Vesta faces, huc orgia Bacchus

170

Transtulit, et Phrygios genetrix turrita leones.

Huc defensurus morbos Epidaurius hospes

Reptavit placido tractu, vectumque per undas

Insula Paeonium texit Tiberina draconem.

Claudian, de Consulatu Stilichonis, iii. 150-173.

153 nexuque . . . revinxit = and has linked far places in a bond of love.—Jebb.

156 Thulen: cf. Vergil’s ultima Thule, of the northernmost island known, variously identified with the Shetlands, Iceland, or Norway.

158 Orontem: the largest river of Syria, whence Juvenal, iii. 62, uses it of the Syrian people—

Iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes.

159 Quod cuncti . . . sumus = that the whole earth is one people.

164 moderamina = the reins of power; lit. a means of managing.

168 hanc tota . . . velat = she it is above whom Pallas spreads the whole shadow of the aegis (tota Gorgone). Cf. Verg. Aen. viii. 435-8:

Aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,

Certatim squamis serpentum auroque polibant,

Connexosque angues ipsamque in pectore divae

Gorgona, desecto vertentem lumina collo.

170 genetrix turrita, i.e. Cybele, the goddess of settled life.

171 Epidaurius hospes, i.e. Asclepius (Aesculapius), who had a famous temple at Epidaurus (in Argolis), whence his worship was introduced into Rome to avert a pestilence 293 B.C.

172 reptavit placido tractu = came gently gliding on his voyage. Jebb.—For reptavit cf. repo, ἕρπω, and our creep.

173 Paeonium draconem = the serpent of the healer. Cf. Παιών.

B73

‘QUOD CUNCTI GENS UNA SUMUS.’ —CLAUDIAN.

Vis dicam, quae causa tuos, Romane, labores

In tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta

585

Sic cluat, impositis ut mundum frenet habenis?

Discordes linguis populos et dissona cultu

Regna volens sociare Dens, subiungier uni

Imperio, quidquid tractabile moribus esset,

Concordique iugo retinacula mollia ferre

590

Constituit, quo corda hominum coniuncta teneret

Relligionis amor: nec enim fit copula Christo

592

Digna, nisi implicitas societ mens unica gentes.

608

Ius fecit commune pares et nomine eodem

Nexuit et domitos fraterna in vincla redegit.

Vivitur omnigenis in partibus, haud secus ac si

Cives congenitos concludat moenibus unis

612

Urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.

634

En ades omnipotens, concordibus influe terris:

Iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu

Pax et Roma tenent: capita haec et culmina rerum

Esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur:

Et pax ut placeat, facit excellentia Romae,

Quae motus varios simul et dicione coercet

640

Et terrore premit.

Prudentius, contra Symmachum, ii. 583-640 (sel.).

Subject. In a remarkable passage, Prudentius (circ. 400 A.D.) views the victorious empire of Rome as preparing the way for the coming of Christ. The triumphs of the Romans were not, he says, the gifts of false gods, grateful for sacrifices, but were designed by Providence to break down the barriers between the jarring nationalities of the world, and familiarise them with a common yoke, by way of disciplining them for a common Christianity. An “universal peace is struck through sea and land,” and Law, Art, Commerce, and Marriage constitute the world one city and one family. Thus the way was paved for the coming of Christ by the unity of the empire and the civilisation of the individual subject.—North Pinder.

584 fotibus (cf. fotum, foveo) = cherishings, supports, post-classical.

585 sic cluat = is so famed, for cluo (ante and post-class.) cf. κλέος.

590-591 quo (sc. iugo) . . . amor, i.e. hearts once knit together by a common yoke would best be held together by a common faith.—N. P.

609 fraterna in vincla = in the bonds of brotherhood, not those of slavery, as domitos would naturally suggest.

634 concordibus = now they are in harmony and peace, emphatic.

635 capit = is fit to receive thee.

MISCELLANEOUS PASSAGES

PROPEMPTICON VERGILIO.*
The Perils of the Deep.
A.

Sic te diva potens Cypri,

Sic fratres Helenae, lucida sidera,

Ventorumque regat pater

4

Obstrictis aliis praeter Iapyga,

Navis, quae tibi creditum

Debes Vergilium, finibus Atticis

Reddas incolumem precor

8

Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci

Commisit pelago ratem

12

Primus, nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus

Nec tristes Hyadas nec rabiem Noti,

Quo non arbiter Hadriae

16

Maior, tollere seu ponere vult freta.

Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turbidum et

20

Infames scopulos Acroceraunia?

Nequiquam deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae

24

Non tangenda rates transiliunt vada.

* A ‘God-speed’ to Vergil’s ship.

‘Nought is there for man too high.’
B.

Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas:

Audax Iapeti genus

28

Ignem fraude mala gentibus intulit;

Post ignem aetheria domo

Subductum macies et nova febrium

Terris incubuit cohors

32

Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum.

Expertus vacuum Daedalus aera.

Pinnis non homini datis;

36

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus arduist;

Caelum ipsum petimus stultitia neque

Per nostrum patimur scelus

40

Iracunda Iovem ponere fulmina.

Horace, Od. I. iii.

PROPEMPTICON MAECIO CELERI.
A Prayer for his friend’s safety.
A.

Di, quibus audaces amor est servare carinas

Saevaque ventosi mulcere pericula ponti,

Sternite molle fretum placidumque advertite votis

Concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:

5

Grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo

Depositum. Iuvenis dubio committitur alto

Maecius atque animae partem super aequora nostrae

Maiorem transferre parat. Proferte benigna

Sidera et antemnae gemino considite cornu,

10

Oebalii fratres; vobis pontusque polusque

Luceat; Iliacae longe nimbosa sororis

Astra fugate, precor, totoque excludite caelo.

Vos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen

Quis honor ei regni cessit fortuna secundi,

15

Dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti,

Surgite de vitreis spumosae Doridos antris

Baianosque sinus et feta tepentibus undis

Litora tranquillo certatim ambite natatu,

Quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet

20

Nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus. . . .

His Prayer is heard.
Man’s audacity.
B.

Et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos

Cui varii flatus omnisque per aequora mundi

Spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,

45

Artius obiecto Borean Eurumque Notumque

Monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,

Solus agat puppes summasque supernatet undas

Assiduus pelago; donec tua turbine nullo

Laeta Paraetoniis assignet carbasa ripis. . . .

50

Audimur. Vocat ipse ratem nautasque morantes

Increpat. Ecce meum timido iam frigore pectus

Labitur et nequeo, quamvis movet ominis horror,

Claudere suspensos oculorum in margine fletus. . . .

61

Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor

Fecit iter solidaeque pios telluris alumnos

Expulit in fluctus pelagoque immisit hianti

Audax ingenii? nec enim temeraria virtus

65

Illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae

Iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.

Statius, Silvae, III. ii. 1-20, 42-53, 61-66.

SENECA.
For those ‘qui corporis cura mentem obruerunt.’

A. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem, ac latera firmandi. Cum tibi feliciter sagina cesserit, et tori creverint: nec vires unquam opimi bovis, nec pondus aequabis. Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur, et minus agilis est. Itaque, quantum potes circumscribe corpus tuum, et animo locum laxa. Multa sequuntur incommoda huic deditos curae. Primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit, et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit; deinde copia ciborum subtilitas animi impeditur. Accedunt pessimae notae, mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati: quibus ad votum dies est actus, si bene desudaverunt, si in locum eius quod effluxit, multum potionis altius ieiuno gutture regesserunt. Bibere et sudare, vita cardiaci est. Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora laxent, et tempori parcant: cuius praecipua ratio habenda est. Cursus, et cum aliquo pondere manus motae, et saltus, vel ille qui corpus in altum levat, vel ille qui in longum mittit, vel ille (ut ita dicam) saliaris, aut (ut contumeliosius dicam) fullonius. Quodlibet ex his elige, usu fit facile. Neque ego te iubeo semper imminere libro, aut pugillaribus. Dandum et aliquod intervallum animo: ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur.

Seneca, Ep. xv. 8.

‘They needs must die.’
B.

Incognitum istud facinus, ac dirum nefas

A me quoque absit. Quod scelus miseri luent?

Scelus est Iason genitor, et maius scelus

Medea mater. Occidant: non sunt mei.

Pereant? mei sunt. Crimine et culpa carent.

Sunt innocentes, fateor: et frater fuit.

Quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigant?

Variamque nunc huc ira nunc illuc amor

Diducit? anceps aestus incertam rapit.

Seneca, Medea, 920.

CRITICISM OF POETS.
An Estimate of early Roman Dramatists.
A.

Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,

51

Ut critici dicunt, leviter curare videtur,

Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.

Naevius in manibus non est et mentibus haeret

Paene recens? Adeo sanctum est vetus omne poema.

55

Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert

Pacuvius docti famam senis, Accius alti,

Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,

Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,

Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.

60

Hos ediscit et hos arto stipata theatro

Spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas

Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.

Hor. Ep. II. i. 50-62.

‘Teréntio non símilem dices quémpiam.’
B.

Tu quoque tu in summis, o dimidiate Menander,

Poneris, et merito, puri sermonis amator.

Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis,

Comica ut aequato virtus polleret honore

Cum Graecis neve hac despectus parte iaceres!

Unum hoc maceror ac doleo tibi deesse, Terenti.

Caesar, ap. Sueton. vit. Ter.

Ovid on his Contemporaries.
C.

Temporis illius colui fovique poetas,

Quotque aderant vates, rebar adesse deos.

Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,

44

Quaeque nocet serpens, quae iuvat herba, Macer.

Saepe suos solitus recitare Propertius ignes,

Iure sodalicio qui mihi iunctus erat.

Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis

48

Dulcia convictus membra fuere mei;

Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,

Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.

Vergilium vidi tantum: nec amara Tibullo

52

Tempus amicitiae fata dedere meae.

Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;

Quartus ab his serie temporis ipse fui:

Utque ego maiores, sic me coluere minores,

56

Notaque non tarde facta Thalia mea est.

Ovid, Tr. IV. x. 41-56.

Cf. Ovid, Am. I. xv. 9-30; Am. III. ix. 38-68; Rem. Am. 65-388; Quint. X. i. 85-90.

STORMS BY SEA AND LAND.
Ovid describes a Storm at Sea.
A.

Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!

20

Iam iam tacturos sidera summa putes.

Quantae diducto subsidunt aequore valles!

Iam iam tacturas Tartara nigra putes.

Quocumque aspicio, nihil est nisi pontus et aer,

24

Fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.

Inter utrumque fremunt inmani murmure venti:

Nescit, cui domino pareat, unda maris.

Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu,

28

Nunc Zephyrus sero vespere missus adest,

Nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto,

Nunc Notus adversa proelia fronte gerit.

Rector in incerto est nec quid fugiatve petatve

32

Invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis.

Ovid, Tr. I. ii. 19-32.

The passing of Romulus.
B.

Sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum,

Et gravis effusis decidet imber aquis.

Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether,

Fit fuga, rex patriis astra petebat equis.

Ovid, Fast. ii. 493-496.

Thunder and Hail.
C.

Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare,

Ténebrae conduplicántur, noctisque ét nimbum occaecát nigror,

Flámma inter nubés coruscat, caélum tonitru cóntremit,

Grándo mixta imbri largifico súbita praecipitáns cadit,

Úndique omnes vénti erumpunt, saévi existunt túrbines,

Férvit aestu pélagus.

Pacuvius ap. Cic. De Div. I. xiv. 24.

The Argo in a Gale.
D.

Tollitur atque intra Minyas Argoaque vela

Styrus adest: vasto rursus desidit hiatu

Abrupta revolutus aqua. Iamque omnis in astra

Itque reditque ratis, lapsoque reciproca fluctu

Descendit. Vorat hos vertex, hos agmine toto

30

Gurges agit. Simul in voltus micat undique terror;

Crebra ruina poli caelestia limina laxat.

Val. Fl. Argon. viii. 328-334.

Cf. Verg. Aen. i. 81-123, Aen. iv, 160-168; Stat. Theb. i. 336-363.

PETS RENOWNED IN SONG.
Lesbia’s Sparrow.
A.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,

Et quantumst hominum venustiorum.

Passer mortuus est meae puellae,

Passer, deliciae meae puellae,

5

Quem plus illa oculis suis amabat.

Nam mellitus erat suamque norat

Ipsam tam bene quam puella matrem;

Nec sese a gremio illius movebat,

Sed circumsiliens modo huc modo illuc

10

Ad solam dominam usque pipiabat.

Qui nunc it per iter tenebricosum

Illuc, unde negant redire quemquam.

At vobis male sit, malae tenebrae

Orci, quae omnia bella devoratis:

15

Tam bellum mihi passerem abstulistis.

Vae factum male! vae miselle passer!

Tua nunc opera meae puellae

Flendo turgiduli rubent ocelli.

Catullus, iii.

‘My Parrot an obtrusive bird.’
B.

Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas,

Humanae sollers imitator, psittace, linguae,

Quis tua tam subito praeclusit murmura fato?

Statius, Silv. ii. 4

The Lap-dog and its Portrait.
C.

Issa est passere nequior Catulli,

Issa est purior osculo columbae,

Issa est blandior omnibus puellis,

Issa est carior Indicis lapillis,

5

Issa est deliciae catella Publi.

Hanc tu, si queritur, loqui putabis;

Sentit tristitiamque gaudiumque.

Collo nixa cubat capitque somnos,

Ut suspiria nulla sentiantur.

10

Hanc ne lux rapiat suprema totam,

Picta Publius exprimit tabella,

In qua tam similem videbis Issam,

Ut sit tam similis sibi nec ipsa.

Issam denique pone cum tabella:

15

Aut utramque putabis esse veram,

Aut utramque putabis esse pictam.

Martial, I. cix.

Cf. Catull. ii.; Ovid, Am. ii. 6.

THE ROMAN SATIRISTS. (1)

A. Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis, putat. Nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas, et abunde salis. Multum eo est tersior ac purus magis Horatius, et, nisi labor eius amore, praecipuus. Multum et verae gloriae, quamvis uno libro, Persius meruit.

Quint. X. i. 93.

A Criticism of Lucilius.
B.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae

Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,

Siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,

Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui

5

Famosus, multa cum libertate notabant.

Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus

Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,

Emunctae naris, durus componere versus.

Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,

10

Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;

Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;

Garrulus atque piger scribendi ferre laborem.

Horace, Sat. I. iv. 1-12.

Juvenal’s Reasons for Writing Satire.
C.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,

Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,

21

Si vacat ac placidi rationem admittitis, edam.

26

Cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi

Crispinus Tyrias umero revocante lacernas

Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum

Nec sufferre queat maioris pondera gemmae,

30

Difficile est saturam non scribere.

Juvenal, Sat. i. 19-21, 26-30.

His Subject.
D.

Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor,

Navigio montem ascendit sortesque poposcit,

Paulatimque anima caluerunt mollia saxa,

85

Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,

Gaudia, discursus, nostri farrago libelli est.

Juvenal, Sat. i. 81-86.

THE ROMAN SATIRISTS. (2)
Virtue defined.
A.

Virtus, Albine, est pretium persolvere verum

Quis in versamur, quis vivimus rebus potesse:

Virtus est homini scire id quo quaeque habeat res.

Virtus scire homini rectum, utile, quid sit honestum;

5

Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum;

Virtus quaerendae finem rei scire modumque:

Virtus divitiis pretium persolvere posse:

Virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori;

Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,

10

Contra defensorem hominum morumque bonorum;

Hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum;

Commoda praeterea patriai prima putare,

Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

Lucilius, Sat. Frag.

 ‘The names of men so poor
Who could do mighty deeds.’
B.

Cum tremerent autem Fabios durumque Catonem

91

Et Scauros et Fabricium rigidique severos

Censoris mores etiam collega timeret,

Nemo inter curas et seria duxit habendum

Qualis in Oceani fluctu testudo nataret

95

Clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum,

Sed nudo latere et parvis frons aerea lectis

Vile coronati caput ostendebat aselli,

Ad quod lascivi ludebant ruris alumni.

Tales ergo cibi qualis domus atque supellex.

Juvenal, Sat. xi. 90-99.

Persius in Praise of his Tutor, Cornutus.
C.

Cum primum pavido custos mihi purpura cessit

31

Bullaque succinctis Laribus donata pependit;

Cum blandi comites totaque inpune Subura

Permisit sparsisse oculos iam candidus umbo,

Cumque iter ambiguum est et vitae nescius error

35

Deducit trepidas ramosa in compita mentes,

Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos

Socratico, Cornute, sinu; tum fallere sollers

Apposita intortos extendit regula mores,

Et premitur ratione animus vincique laborat

40

Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.

Persius, Sat. v. 19-25, 30-40.

THE THEATRE.
Objections to a Permanent Theatre, 151 B.C.

A. Cum locatum a censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus ex senatus consulto destructum est, populusque aliquamdiu stans ludos spectavit.

Livy, Epit. 48.

Scenic Arrangements.

B. Apud maiores theatri gradus tantum fuerunt. Nam scena de lignotantum ad tempus fiebat, unde hodieque permansit consuetudo, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus. Scena autem, quae fiebat, aut versilis erat aut ductilis. Versilis tunc erat, cum subito tota machinis quibusdam convertebantur, et aliam picturae faciem ostendebat. Ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur interior. Unde perite utrumque tetigit, dicens, ‘Versis discedat frontibus’: singula singulis complectens sermonibus. Quod Varro et Suetonius commemorant.

Suet. ap. Serv. Georg. iii. 24.

The Awnings.
C.

Et vulgo faciunt id lutea russaque vela

76

Et ferrugina, cum magnis intenta theatris

Per malos volgata trabesque trementia flutant;

Namque ibi consessam caveai subter et omnem

Scaenai speciem, patrum coetumque decorum

80

Inficiunt coguntque suo fluitare colore.

Lucretius, iv. 75-80.

The Law of Otho, 67 B.C.

D. L. Roscius Otho tribunus plebis legem tulit, ut equitibus Romanis in theatro quattuordecim gradus proximi adsignarentur.

Livy, Epit. 99.

Usurpers of Equestrian Privileges.
E.

‘Sectus flagellis hic triumviralibus

12

Praeconis ad fastidium

Arat Falerni mille fundi iugera

Et Appiam mannis terit

Sedilibusque magnus in primis eques

16

Othone contempto sedet.’

Horace, Epod. iv. 11-16.

SPINNING.
The Parcae spin the Web of Fate.
A.

Laeva colum molli lana retinebat amictum,

Dextera tum leviter deducens fila supinis

Formabat digitis, tum prono in pollice torquens

Libratum tereti versabat turbine fusum,

315

Atque ita decerpens aequabat semper opus dens,

Laneaque aridulis haerebant morsa labellis,

Quae prius in levi fuerant extantia filo:

Ante pedes autem candentis mollia lanae

Vellera virgati custodibant calathisci.

320

Haec tum clarisona pellentes vellera voce

Talia divino fuderunt carmine fata,

Carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas.

‘O decus eximium magnis virtutibus augens,

Emathiae tutamen opis, clarissime nato,

325

Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,

Veridicum oraclum—sed vos quae fata secuntur

Currite ducentes subtemina, currite fusi.’

Catullus, lxiv. 311-327.

The Skill of Arachne.
Her Contest with Pallas.
B.

Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,

20

Seu digitis subigebat opus repetitaque longo

Vellera mollibat nebulas aequantia tractu

Sive levi teretem versabat pollice fusum,

Seu pingebat acu scires a Pallade doctam.

.......

53

Haud mora constituunt diversis partibus ambae

Et gracili geminas intendunt stamine telas.

55

Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,

Inseritur medium radiis subtemen acutis

Quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum

Percusso paviunt insecti pectine dentes.

Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes

60

Bracchia docta movent, studio fallente laborem.

Ovid, Met. vi. 19-23, 53-60.

The Pastime of Circe.
C.

Proxima Circaeae raduntur litora terrae

Dives inaccessos ubi Solis filia lucos

Assiduo resonat cantu, tectisque superbis

Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,

Arguto tenues percurrens pectine telas.

Verg. Aen. vii. 10-14.

Cf. Ovid, Met. iv. 220-229; Fasti, iii. 815-20.

ANDROMEDA. (1)
The Approach of the Monster.
A.

Andromedan poenas immitis iusserat Ammon.

Quam simul ad duras religatam bracchia cautes

Vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos

Moverat et tepido manabant lumina fletu,

675

Marmoreum ratus esset opus. Trahit inscius ignes

Et stupet et visae correptus imagine formae

Paene suas quatere est oblitus in aere pennas. . . .

706

Ecce velut navis praefixo concita rostro

Sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis,

Sic fera dimotis inpulsu pectoris undis

Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto

710

Funda potest plumbo medii transmittere caeli;

Cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa

Arduus in nubes abiit. Ut in aequore summo

Umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram.

Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo

715

Praebentem Phoebo liventia terga draconem,

Occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,

Squamigeris avidos figit cervicibus ungues,

Sic celeri missus praeceps per inane volatu

Terga ferae pressit dextroque frementis in armo

720

Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.

How Perseus won his Bride.
B.

Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras

Attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis

Versat apri, quem turba canum circumsona terret.

Ille avidos morsus velocibus effugit alis;

725

Quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis,

Nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda

Desinit in piscem, falcato vulnerat ense.

Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus

Ore vomit; maduere graves adspergine pennae.

730

Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus

Credere, conspexit scopulum, qui vertice summo

Stantibus extat aquis, operitur ab aequore moto.

Nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra

Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.

735

Litora cum plausu clamor superasque deorum

Inplevere domos; gaudent generumque salutant

Auxiliumque domus servatoremque fatentur

Cassiope Cepheusque pater, resoluta catenis

Incedit virgo, pretiumque et causa laboris.

Ovid, Met. iv. 671-677, 706-720, 721-739.

ANDROMEDA. (2)
‘From afar, unknowing, I marked thee,
Shining, a snow-white cross on the dark-green walls of the sea-cliff.’ Kingsley.
A.

Tandem Gorgonei victorem Persea monstri

Felix illa dies redeuntem ad litora duxit.

Isque ubi pendentem vidit de rupe puellam,

570

Deriguit facie, quam non stupefecerat hostis;

Vixque manu spolium tenuit; victorque Medusae

Victus in Andromeda est. Iam cautibus invidet ipsis

Felicesque vocat, teneant quae membra, catenas.

Et postquam poenae causam cognovit ab ipsa,

575

Destinat in thalamos per bellum vadere ponti,

Altera si Gorgo veniat, non territus ira.

Concitat aerios cursus flentesque parentes

Promissu vitae recreat pactusque maritam

Ad litus remeat. Gravidus nam surgere pontus

580

Coeperat, et longo fugiebant agmine fluctus

Impellentis onus monstri. Caput eminet undis

Scindentis pelagusque movet. Circumsonat aequor

Dentibus, inque ipso rapidum mare navigat ore.

The Death of the Monster.
B

Illa* subit contra versoque a gurgite frontem

596

Erigit et tortis innitens orbibus alte

Emicat ac toto sublimis corpore fertur.

Sed quantum illa subit semet iaculata profundo,

In tantum revolat laxumque per aethera ludit

600

Perseus et ceti subeuntis verberat ora.

Nec cedit tamen illa viro, sed saevit in auras

Morsibus, et vani crepitant sine vulnere dentes;

Efflat et in caelum pelagus mergitque volantem

Sanguineis undis pontumque extollit in astra.

605

Spectabat pugnam pugnandi causa puella;

Iamque oblita sui, metuit pro vindice tali

Suspirans, animoque magis quam corpore pendet.

Tandem confossis subsedit belua membris

Plena maris summasque iterum remeavit ad undas

610

Et magnum vasto contexit corpore pontum,

Tunc quoque terribilis nec virginis ore videnda.

Perfundit liquido Perseus in marmore corpus

Maior et ex undis ad cautes pervolat alto

Solvitque haerentem vinclis de rupe puellam

615

Desponsam pugna, nupturam dote mariti.

Manilius, Astronomica, v. 667-583, 595-615.

* illa = belua.

SCHOOLS.
The School of Flavius, at Venusia.